Job 25

etc. Ibid. Quia Job multa dixit, etc., usque ad quae jure ejusdem potentiae quando careat, nescit? In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt. In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est, quia quanta sit illic frequentia invisibilis exercitus, nescit: qui milites dicuntur, quia decertant contra aereas potestates, non labore, sed imperio. Quia militum eorumdem sive electorum virtus non propriis viribus, sed supernae gratiae infusione roboratur: quae si in corde nostro non surgeret, profecto mens nostra in tenebris maneret, unde subdit: Quia per mulierem culpae subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur. Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animae designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.
Copyright information for VulgGlossa